monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXXIII <<<     >>> XXXV

Caput XXXIV

1 Quid autem sibi vult, quod Abraham post mortem Sarrae Cetturam duxit uxorem? Ubi absit ut incontinentiam suspicemur, praesertim in illa iam aetate et in illa fidei sanctitate. An adhuc procreandi filii quaerebantur, cum iam Deo promittente tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas caeli et harenam terrae fide probatissima teneretur? Sed profecto si Agar et Ismael, doctore apostolo, significaverunt carnales veteris testamenti, cur non etiam Cettura et filii eius significent carnales, qui se ad testamentum novum existimant pertinere?
2 Ambae quippe et uxores Abrahae et concubinae sunt appellatae; Sarra vero numquam dicta est concubina. Nam et quando data est Agar Abrahae, ita scriptum est: "Et adprehendit Sara uxor Abram Agar Aegyptiam ancillam suam post decem annos, quam habitaverat Abram in terra Chanaan, et dedit eam Abram viro suo ipsi uxorem."
De Cettura autem, quam post obitum Sarrae accepit, sic legitur: "Adiciens autem Abraham sumpsit uxorem, cui nomen Cettura."
Ecce ambae dicuntur uxores; ambae porro concubinae fuisse reperiuntur, postea dicente scriptura: "Dedit autem Abraham omnem censum suum Isaac filio suo, et filiis concubinarum suarum dedit Abraham dationes et dimisit eos ab Isaac filio suo adhuc se vivo ad orientem, in terram orientis."
Habent ergo nonnulla munera filii concubinarum, sed non perveniunt ad regnum promissum, nec haeretici, nec Iudaei carnales, quia praeter Isaac nullus est heres, et "non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine," de quo dictum est: "In Isaac vocabitur tibi semen."
Neque enim video, cur etiam Cettura post uxoris mortem ducta, nisi propter hoc mysterium, dicta sit concubina.
3 Sed quisquis haec non vult in istis significationibus accipere, non calumnietur Abrahae. Quid si enim et hoc provisum est contra haereticos futuros secundarum adversarios nuptiarum, ut in ipso patre multarum gentium post obitum coniugis iterum coniugari demonstraretur non esse peccatum?
4 Et mortuus est Abraham, cum esset annorum centum septuaginta < quinque >. Annorum ergo septuaginta < quinque > Isaac filium dereliquit, quem centenarius genuit.